Document: De cura pro mortuis gerenda
Reference numbers: CPL 307
Incipit: Diu sanctitati tuae, coepiscope
Date: 422?
Earliest manuscripts: 5 9th century mss., Brussels 10798; Bamberg 68; Trier(?) 160; Laon 135, 136
Latin text: CSEL 41 p.619-660
English translations: Glen L. Thompson (Fourth Century.com); H. Browne (NPNF, Ser. 1, vol. 3, pp. 539-551); Catherine T. Rapp (University of Notre Dame, unpublished M.A. Thesis, 1931); click here for the English text

[619]
XIII.
S. Aureli Augustini
de cura pro mortuis gerenda ad Paulinum episcopum.

[620]
B = codex Bruxellensis 10798 s. VIIII.
N = codex Bambergensis 68 s. VIIII
T = codex Treuericus 160 s. VIIII.
I = codex Laudunensis 136 s. VIIII
Z = codex Laudunensis 135 s. VIIII exeunt.
M = codex Montepessulanus 407 s. X.
K = codex Augiensis XCV s. X.
Y = codex Vaticanus 461 s. XI.
X = codex Eegiuo 2833 s. XI.
E = codexTrecensis 1419 s. XI.
A = codex Metensis s. Arnulphi 229 s. XI.
f = codex Vossii Leidensis 114 s. X.
F = codex Berolinensis 59 s. XI—XII.
R = codex Regius 1939 s. XII.
V = codex Vindobonensis 735 s. XIII.
b = codex Vossii Leidensis 49 s. XIII
Ch = codex qui in oppido Charleyille asseruatur n. 21 signatus s. XI.
b = editio princeps Basileae 1506 apud Io. Amerbachium.
d = editio Benedictinorum a s. Mauro 1685.
Eug. = Eugippii excerpta ex operibus s. Augustini ed. P. Knoell.

[621] XIII. DE CVRA PRO MORTVIS GERENDA AD PAVLINVM.

I. 1. Diu sanctitati tuae, coepiscope uenerande Pauline, rescriptorum debitor fui, ex quo mihi scripsisti per homines filiae nostrae religiosissimae Florae, quaerens a me, utrum prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur. hoc enim abs te uidua memorata petiuerat pro defuncto in eis partibus suo filio et rescripseras consolans eam: idque etiam nuntians de cadauere fidelis iuuenis Cynegii, quod materno et pio affectu desiderauit, esse conpletum, ut scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica poneretur. qua occasione factum est, ut per eosdem perlatores litterarum tuarum etiam mihi scriberes, ingerens huiusce [622] modi quaestionem, atque ut responderem quid inde mihi uideretur, exposcens nec tacens ipse quid sentias. nam dicis uideri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ista curantium. adiungis etiam uacare non posse, quod uniuersa pro defunctis ecclesia supplicare consueuit, ut hinc et illud conici possit, homini prodesse post mortem, si fide suorum humando eius corpori talis prouideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum.

2. Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni contrarium non sit quod dicit apostolus: omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum, non te satis uidere significas. haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem, non tunc, quando iam recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. uerum haec ita soluitur quaestio, quoniam quodam uitae genere adquiritur, dum in hoc corpore uiuitur, ut aliquid adiuuent ista defunctos, ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint adiuuantur. sunt enim, quos nihil omnino [623] adiuuant ista, siue pro eis fiant, quorum tam mala sunt merita, ut nec talibus digni sint adiuuari, siue pro eis, quorum tam bona, ut talibus non indigeant adiumentis. Genere igitur uitae, quod gessit quisque per corpus, efficitur, ut prosint uel non prosint, quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. nam meritum per quod ista prosint, si nullum conparatum est in hac uita, frustra post hanc quaeritur uitam. ita fit, ut neque inaniter ecclesia uel suorum cura pro defunctis quod potuerit religionis inpendat et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum reddente domino unicuique secundum opera eius. ut enim hoc, quod inpenditur, possit ei prodesse post corpus, in ea uita est adquisitum, quam gessit in corpore.

3. Poterat inquisitioni tuae sufficere mea breuis ista responsio; sed quae alia moueant, quibus respondendum existimo, parumper adtende. in Machabaeorum libris legimus oblatum pro mortuis sacrificium. sed et si nusquam in scripturis ueteribus omnino legeretur, non parua est uniuersae ecclesiae quae in hac consuetudine claret auctoritas, ubi in [624] precibus sacerdotis quae domino deo ad eius altare funduntur locum suum habet etiam commendatio mortuorum.

II. Sed utrum aliquid prosit animae mortui locus corporis sui, operosius inquirendum est. ac primum utrum intersit aliquid ad inferendam uel augendam miseriam post hanc uitam spiritibus hominum, si eorum corpora sepulta non fuerint, non secundum opinionem utcumque uulgatam, sed potius secundum religionis nostrae sacras litteras est uidendum. neque enim credendum est, sicut apud Maronem legitur, insepultos nauigando atque transeundo inferno amne prohiberi, quia scilicet
nec ripas datur horrendas et rauca fluenta
transportare prius, quam sedibus ossa quierunt.
quis cor christianum inclinet his poeticis fabulosisque figmentis, cum dominus Iesus, ut inter manus inimicorum, qui eoram corpora in potestate haberent, securi occumberent christiani, nec capillum capitis eoram adserat perituram, exhortans ne timeant eos, qui cum corpus occiderint, amplius non habent quid faciant? unde in primo libro de ‘Ciuitate dei’ satis, quantum existimo, sum locutus, ut eorum dentem retunderem, qui barbaricam uastitatem, praecipue quam nuper Roma perpessa est, christianis temporibus inputando etiam [625] id obiciunt, quod suis illic non subuenerit Christus. quibus cum responsum fuerit animas fidelium pro suae fidei meritis ab illo fuisse susceptas, insultant de cadaueribus insepultis. totum itaque istum de sepultura locum uerbis talibus explicaui.

4. ‘At enim in tanta, inquam, strage cadauerum nec sepeliri potuerunt. neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum capillus capitis non peribit. nullo modo diceret ueritas: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, si quidquam obesset futurae uitae quidquid inimici de corporibus occisorum facere uoluissent. nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat eos, qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne corpus occidant, et timeri debere post mortem, ne corpus occisum sepeliri non sinant. falsum est ergo quod ait: qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, si habent tanta, quae de cadaueribus faciant? absit, ut falsum sit quod ueritas dixit. dictum est enim aliquid eos facere, cum occidunt, quia in corpore sensus est occidendo, [626] postea uero nihil habere quod faciant, quia nullus sensus est in corpore occiso. multa itaque corpora christianorum terra non texit, sed nullum eorum quisquam a caelo et terra separauit, quam totam inplet praesentia sui, qui nouit unde resuscitet quod creauit. dicitur quidem in psalmo: posuerunt mortalia seruorum tuorum escam uolatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret, sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum, qui ista fecerunt, non ad eorum infelicitatem, qui ista perpessi sunt. quamuis enim haec in conspectu hominum dura et dira uideantur, sed pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. proinde ista omnia, id est curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis sunt uiuorum solacia quam subsidia mortuorum. si aliquid prodest inpio sepultura pretiosa, oberit pio uilis aut nulla. praeclaras exequias in conspectu hominum purpurato illi diuiti turba exhibuit famulorum, sed multo clariores in conspectu domini ulceroso illi pauperi ministerium praebuit angelorum, qui eum non extulerunt in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium sustulerunt. rident [627] haec illi, contra quos defendendam suscepimus ciuitatem dei. uerum tamen sepulturae curam etiam eorum philosophi contempserunt. et saepe uniuersi exercitus, dum pro terrena patria morerentur, ubi postea iacerent uel quibus bestiis esca fierent, non curarunt, licuitque de hac re poetis plausibiliter dicere:

caelo tegitur, qui non habet urnam.

quanto minus debent de corporibus insepultis insultare christianis, quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio non solum ex terra, uerum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadauera recesserunt, in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur!

III. 5. Nec ideo tamen contemnenda et abicienda sunt corpora defunctorum maximeque iustorum atque fidelium, quibus tamquam organis et uasis ad omnia bona opera sancte usus est spiritus. si enim paterna uestis et anulus ac si quid huius modi tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior affectus, nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque coniunctius quam quaelibet indumenta gestamus. haec enim non ad ornamentum uel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. unde et antiquorum iustorum funera [628] officiosa pietate curata sunt et exequiae celebratae et sepultura prouisa, ipsique, cum uiuerent, de sepeliendis uel etiam transferendis suis corporibus filiis mandauerunt. et Tobis sepeliendo mortuos deum promeruisse teste angelo commendatur. ipse quoque dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat praedicandumque commendat. quod unguentum pretiosum super membra eius effuderit atque
hoc ad eum sepeliendum fecerit. et laudabiliter commemorantur in euangelio qui corpus eius de cruce acceptum diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. uerum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad dei prouidentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis astruendam. ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, quas uiuentibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc apud deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persoluitur. sunt quidem et alia, quae sancti patriarchae de corporibus suis uel condendis uel [629] transferendis prophetico spiritu dicta intellegi uoluerunt; non autem hic locus est, ut ea pertractemus, cum sufficiant ista quae diximus. sed si ea quae sustentandis uiuentibus sunt necessaria, sicut uictus et amictus, quamuis cum graui afflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique uirtutem nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: quanto magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros in occultis piorum sedibus iam quietos! ac per hoc, quando ista cadaueribus christianorum in illa magnae urbis uel etiam aliorum oppidorum uastatione defuerunt, nec uiuorum culpa est. qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum, qui non possunt ista sentire. haec est mea de sepulturae causa atque ratione sententia. quam propterea ex alio libro meo in istum transtuli, quia facilius hoc a me recenseri potuit, quam id ipsum alio modo eloquendum fuit.

IIII. 6. Quod si uerum est, profecto etiam prouisus sepeliendis corporibus apud memorias sanctorum locus bonae affectionis humanae est erga funera suorum, quoniam, si nonnulla religio est, ut sepeliantur, non potest nulla esse, [630] quando ubi sepeliantur adtenditur. sed cum talia uiuorum solacia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus adpareat, non uideo quae sunt adiumenta mortuorum nisi ad hoc, ut, dum recolunt, ubi sint posita eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos tamquam patronis susceptos apud dominum adiuuandos orando commendent. quod quidem facere possent, etiamsi talibus locis eos humare non possent. sed non ob aliud uel ‘memoriae’ uel ‘monumenta’ dicuntur ea quae insignite fiunt sepulcra mortuorum, nisi quia eos, qui uiuentium oculis morte subtracti sunt, ne obliuione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam reuocant et admonendo faciunt cogitari. nam et ‘memoriae’ nomen id apertissime ostendit et ‘monumentum’ eo quod moneat mentem, id est admoneat, nuncupatur. propter quod et Graeci μνημεῖον uocant, quod nos memoriam seu monumentum appellamus, quoniam lingua eorum memoria ipsa, qua meminimus, μνήμη dicitur. cum itaque recolit animus, ubi sepultum sit carissimi corpus, et occurrit locus nomine martyris uenerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus. qui cum defunctis a fidelibus carissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est his, qui [631] cum in corpore uiuerent, talia sibi post hanc uitam prodesse meruerunt. uerum et si aliqua necessitas uel humari corpora uel in talibus locis humari nulla data facultate permittat, non sunt praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes aut filii aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi. si autem deessent istae supplicationes, quae fiunt recta fide ac pietate pro mortuis, puto, quod nihil prodesset spiritibus eorum, quamlibet locis sanctis exanima corpora ponerentur.

V. 7. Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desiderauit in basilica martyris poni, si quidem credidit eius animam meritis martyris adiuuari, hoc, quod ita credidit, supplicatio quaedam fuit, et haec profuit, si quid profuit. Et quod ad idem sepulcrum recurrit animo et filium precibus magis magisque commendat, adiuuat defuncti spiritum non mortui corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus. simul enim et quis et cui commendatus sit, non utique infructuose religiosam mentem precantis adtingit. nam [632] et orantes de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus uel etiam prosternuntur solo et si quid aliud faciunt uisibiliter, quamuis eorum inuisibilis uoluntas et cordis intentio deo nota sit nec ille indigeat his indiciis, ut animus ei pandatur humanus. sed hinc magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque feruentius, et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius uisibiliter factis ille interior inuisibilis qui eos fecit augetur, ac per hoc cordis affectus, qui, ut fierent ista, praecessit, quia facta sunt crescit. Uerum tamen si eo modo quisque teneatur uel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo et ante oculos dei in secretissimo cubili, ubi conpungitur, sternitur. ita etiam cum plurimum intersit, ubi ponat corpus mortui sui, qui pro spiritu eius deo supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit sanctum et illic corpore posito recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renouat et auget affectum, tamen etiamsi non possit ubi religiosus animus elegit humare quem diligit, nullo modo debet a [633] supplicationibus necessariis in eius commendatione cessare. ubicumque enim iaceat uel non iaceat defuncti caro, spiritui requies adquirenda est, qui cum inde exiret, secum abstulit sensum, quo interesse possit quomodo quisque sit siue in bonis siue in malis, nec ab ea carne expectat adiuuari suam uitam, cui praebebat ipse uitam, quam detraxit excedens et redditurus est rediens, quoniam non caro spiritui, sed spiritus carni etiam ipsius resurrectionis meritum comparat, utrum ad poenam an ad gloriam reuiuescat.

VI. 8. Legimus in ecclesiastica historia, quam graece scripsit Eusebius et in latinam linguam uertit Rufinus, martyrum corpora in Gallia canibus exposita canumque reliquias atque ossa mortuorum usque ad extremam consumptionem ignibus concremata eosdemque cineres fluuio Rhodano, ne quid ad memoriam qualemcumque relinqueretur, inspersos. quod non ob aliud credendum est diuinitus fuisse permissum, nisi ut discerent christiani in confitendo Christum, dum contemnunt hanc uitam, multo magis contemnere sepulturam. hoc enim quod ingenti saeuitia de corporibus martyrum factum est, si eis quidquam noceret, quo minus beate requiescerent eorum uictoriosissimi spiritus, non utique fieri sineretur. re ipsa [634] ergo declaratum est non ideo dixisse dominum: nolite timere eos qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, quod non esset permissurus aliquid eos facere de suorum corporibus mortuorum, sed quoniam quidquid facere permissi essent, nihil quo minueretur christiana defunctorum felicitas fieret, nihil inde ad sensum post mortem uiuentium perueniret, nihil ad detrimentum saltem ipsorum corporum, quo minus integra resurgerent, pertineret.

VII. 9. Et tamen ex illo humani cordis affectu, quo nemo umquam carnem suam odio habet, si cognoscant homines aliquid post mortem suam suis corporibus defuturum, quod in sua cuiusque gente uel patria poscit sollemnitas sepulturae, contristantur ut homines et quod ad eos post mortem non pertinet, ante mortem suis corporibus timent: ita ut inueniatur in Regnorum libris deus per prophetam minari alteri prophetae, qui eius transgressus est uerbum, quod non inferretur cadauer eins in sepulcrum patrum eius. quae scriptura sic se habet. haec dicit dominus: quia inoboediens fuisti ori domini et non custodisti mandatum quod tibi [635] praecepit dominus deus tuus, et reuersus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadauer tuum in sepulcrum patrum tuorum. quanti haec poena pendenda sit, si secundum euangelium cogitemus, ubi post corpus occisum nihil metuendum esse didicimus, ne membra exanima patiantur, nec poena dicenda est. si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terreri uel contristari uiuus, quod sensurus non erat mortuus; et haec erat poena, quoniam dolebat animus id de suo corpore futurum, quamuis cum fieret non doleret. hactenus enim uoluit dominus seruum suum plectere, qui non sua contumacia spreuerat praeceptum eius inplere, sed aliena decipiente fallacia oboedire se credidit, quando non oboediuit. neque enim putandum est ita fuisse interemptum morsu bestiae, ut ad supplicium tartareum eius deinde anima raperetur, quandoquidem ipsum eius corpus idem leo qui occiderat custodiuit iumento etiam, quo uehebatur, inlaeso et simul cum illa inmani fera intrepida praesentia ad sui domini funus adstante. quo mirabili signo adparet hominem dei coercitum potius temporaliter usque ad mortem, quam punitum esse post mortem. de qua re apostolus, cum propter quasdam offensas commemorasset infirmitates [636] mortesque multorum, si enim nos ipsos, inquit, iudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum mundo darunemur. eum sane ipse qui deceperat in monumento proprio satis honorifice sepeliuit seque sepeliendum iuxta eius ossa curauit, ita sperans parci posse quoque ossibus suis, cum ueniret tempus, quando secundum illius hominis dei prophetiam Iosias rex Iuda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum eisdemque ossibus sacrilega altaria, quae sculptilibus constituta fuerant, funestauit. pepercit quippe illi monumento, ubi iacebat propheta, qui ante annos amplius quam trecentos ista praedixerat; et propter ipsum nec illius, qui eum seduxerat, sepultura uiolata est. affectu namque illo, quo nemo umquam carnem suani odio habet, prouiderat cadaueri suo, qui occiderat mendacio animam suam. ex hoc igitur, quod carnem suam quisque naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere non eum futurum in sepulcro patrum suorum et huic cura prospicere, ut parceretur ossibus suis, si iuxta eum iaceret, cuius sepulcrum nemo uiolaret.

VIII. 10. Hunc affectum martyres Christi certantes pro ueritate uicerunt. nec mirum quia contempserunt, quod non fuerant peracta morte sensuri, qui non potuerunt eis, quos uiuentes sentiebant, cruciatibus uinci. poterat utique deus, [637] qui leonem prophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius non permisit adtingere et fecit de peremptore custodem, poterat, inquam, a suorum interfectis corporibus canes, quibus fuerant proiecta, prohibere; poterat et ipsorum hominum ino numerabilibus modis terrere saeuitiam, ne cadauera incendere, ne cineres dispergere auderent: sed hoc quoque experimentum multiplici uarietati temptationum deesse non debuit, ne fortitudo confessionis, quae inmanitati persecutionis pro corporis salute non cederet, pro sepulcri honore trepidaret, postremo, ne fides resurrectionis consumptionem corporum formidaret. debuerunt ergo et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris exempla martyres in Christi confessione feruentes huius quoque testes fierent ueritatis, in qua didicerant eos,
a quibus sua corpora interficerentur, postea nihil habere quod facerent, quoniam quidquid mortuis corporibus facerent, utique nihil facerent, quando in carne omni uita carente nec aliquid sentire posset, qui inde migrauit, nec aliquid inde perdere, qui creauit. sed inter haec, quae fiebant de corporibus occisorum, cum martyres non ea metuentes magna fortitudine paterentur, tamen apud fratres luctus ingens erat, quod nulla dabatur potestas sanctorum funeribus iusta persoluere nec occulte subtrahere aliquid, sicut eadem testatur historia, [638] crudelium custodum uigiliae permittebant. ita cum illos, qui occisi fuerant, in dilaceratione membrorum suorum, in conflagratione ossuum, in dispersione cinerum miseria nulla contingeret, istos tamen, qui nihil eorum sepelire poterant, magna misericordia cruciabat, quia in nullo modo sentientibus ipsi quodam modo sentiebant et, ubi iam illorum nulla erat passio, erat istorum misera conpassio.

VIIII. 11. Secundum istam quam dixi miseram conpassionem laudantur illi et a rege Dauid benedicuntur, qui Saulis et Ionathae ossibus aridis sepulturae misericordiam praestiterunt. quae tandem misericordia praestatur nihil sentientibus? an forte reuocandum est in opinionem, quod infernum fluuium insepulti non poterant transmeare? absit hoc a fide christiana; alioquin pessime actum est cum tanta martyrum multitudine, quorum non potuerunt corpora sepeliri, et fallaciter eis ueritas dixit: nolite timere eos, qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, si eis tanta mala [639] facere potuerunt, quibus inpedirentur ad loca exoptata transire. sed quia hoc sine ulla dubitatione falsissimum est nec aliquid obest fidelibus negata eorum corporibus sepultura nec aliquid, si exhibeatur infidelibus, prodest, cur ergo illi, qui Saulem et eius filium sepelierunt, misericordiam fecisse dicuntur et ob hoc a rege pio benedicuntur, nisi quia bene afficiuntur corda miserantium, quando ea dolent in mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu, quo nemo umquam carnem suam odio habet, nolunt fieri post mortem suam corporibus suis, et quod sibi exhiberi uolunt, quando sensuri non sunt, aliis non sentientibus curant exhibere, dum ipsi sentiunt?

X. 12. Narrantur uisa quaedam, quae huic disputationi non neglegendam uideantur inferre quaestionem. feruntur quippe mortui nonnulli uel in somnis uel alio quocumque modo adparuisse uiuentibus atque ubi eorum corpora iacerent inhumata nescientibus locisque monstratis admonuisse, ut sibi sepultura quae defuerat praeberetur. haec si falsa esse responderimus, contra quorundam scripta fidelium et contra eorum sensus, qui talia sibi accidisse confirmant, inpudenter uenire [640] uidebimur. sed respondendum est non ideo putandum esse mortuos ista sentire, quia haec dicere uel indicare uel petere uidentur in somnis. nam et uiuentes adparent saepe uiuentibus dormientibus, dum se ipsi nesciant adparere, et ab eis haec quae somniauerint audiunt dicentibus, quod eos in somnis uiderint agentes aliquid uel loquentes. si ergo me potest aliquis in somnis uidere sibi aliquid quod factum est indicantem uel etiam quod futurum est praenuntiantem, cum id ego prorsus ignorem et omnino non curem, non solum quid ille somniet, sed utrum dormiente me uigilet, an uigilante me dormiat, an uno eodemque tempore uigilemus ambo siue dormiamus, quando ille somnium uidet, in quo me uidet: quid mirum, si nescientes mortui nec ista sentientes tamen a uiuentibus uidentur in somnis et aliquid dicunt, quod euigilantes uerum esse cognoscant? angelicis igitur operationibus fieri crediderim, siue permittatur desuper siue iubeatur, ut aliquid dicere de sepeliendis corporibus suis uideantur in somnis, cum id penitus nesciant, quorum illa sunt corpora. id autem aliquando utiliter fit siue ad uiuorum qualecumque solacium, ad quos pertinent illi mortui, quorum adparent imagines somniantibus, siue ut his admonitionibus generi humano sepulturae commendetur humanitas, quae, licet defunctis non opituletur, culpanda tamen inreligiositate [641] neglegitur. aliquando autem fallacibus uisis homines in magnos mittuntur errores, quos talia perpeti iustum est. uelut si quisquam uideat in somnis, quod Aeneas uidisse apud inferos poetica falsitate narratur, et ei cuiuspiam non sepulti adpareat imago loquaturque talia, qualia fertur locutus illi fuisse Palinurus, et cum euigilauerit, ibi corpus eius inueniat, ubi iacere inhumatum, cum somniaret, audiuit, admonitus et rogatus, ut sepeliret inuentum, et quia id uerum esse comperit, credat ideo mortuos sepeliri, ut eorum animae ad loca transeant, unde insepultorum animas inferna prohiberi lege somniauit: nonne ita credens plurimum a tramite ueritatis exorbitat?

XI. 13. Sic autem infirmitas humana sese habet, ut, cum mortuum in somnis quisque uiderit, ipsius animam se uidere arbitretur, cum autem uiuum similiter somniauerit, non eius animam neque corpus, sed hominis similitudinem sibi adparuisse non dubitet. quasi non possint et mortuorum hominum eodem modo nescientium non animae, sed similitudines adparere dormientibus. pro certo, cum Mediolani essemus, [642] audiuimus, quod cum debitum repeteretur a quodam defunct patris cautione prolata, quod filio nesciente a patre iam fuerat persolutum, contristari homo grauissime coepit atque mirari, quod ei pater moriens non dixerit, quid deberet, cum fecisset etiam testamentum. tunc ei nimis anxio adparuit idem pater eius in somnis et ubi esset recautum, quo illa cautio uacuata fuerat, indicauit. quo inuento iuuenis atque monstrato non solum falsi debiti calumniam propulsauit, sed etiam paternum recepit chirographum, quod pater non receperat, quando est pecunia persoluta. hic utique putatur anima hominis curam gessisse pro filio et ad eum uenisse dormientem, ut docens. quod ignorabat, magna molestia liberaret. sed eodem ipso ferme tempore, quo id audiuimus, id est nobis apud Mediolanum constitutis Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in eadem arte discipulus fuit, sicut mihi ipse, posteaquam in Africam remeauimus, retulit, cum rhetoricos Ciceronis libros discipulis suis traderet, recensens lectionem, quam postridie fuerat traditurus, quendam locum offendit obscurum, quo non intellecto uix potuit dormire sollicitus. qua nocte somnianti [643] ego illi quod non intellegebat exposui, immo non ego, sed imago mea nesciente me et tam longe trans mare aliquid aliud siue agente siue somniante et nihil de illius curis omnino curante. quomodo fiant ista nescio; sed quomodolibet fiant, cur non eodem modo fieri credimus, ut in somnis quisque uideat mortuum, quomodo fit, ut uideat et uiuum? ambobus utique nescientibus neque curantibus, quis uel ubi uel quando eorum imagines somniet.

XII. 14. Similia sunt autem somniis nonnulla etiam uisa uigilantium, qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici uel quocumque furentes modo. nam et ipsi loquuntur secum, quasi uere praesentibus loquantur, etiam cum absentibus quam praesentibus, quorum imagines cernunt siue uiuorum siue mortuorum. sed quemadmodum hi, qui uiuunt, ab eis se uideri et cum eis se colloqui nesciunt —neque enim re uera ipsi adsunt aut ipsi sermocinantur, sed turbatis sensibus homines talia uisa imaginaria patiuntur — eo modo et hi, qui ex hac uita migrarunt, sic affectis hominibus uidentur quasi praesentes, cum sint absentes et, utrum aliquis eos imaginaliter uideat, omnino nescientes. [644]
15. Huic rei simile est etiam illud, cum homines altius, quam si dormirent, subtrahuntur corporis sensibus et occupantur talibus uisis. et his enim adparent imagines uiuorum atque mortuorum; sed cum fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos uidisse se dixerint, uere cum eis fuisse creduntur nec adtendunt qui haec audiunt similiter ab eis absentium atque nescientium quorundam etiam imagines uisas esse uiuorum. homo quidam Curma nomine municipii Tulliensis, quod Hipponi proximum est, curialis pauper, uix illius loci duumuiralicius et simpliciter rusticanus, cum aegrotaret, ablatus a sensibus paene mortuus iacuit aliquot diebus: tenuissimus flatus in naribus, qui manu admota utcumque sentiebatur et erat exiguum uiuentis indicium, sepeliri ut exanimem non sinebat. nullos artus mouebat, nulla sumebat alimenta; nihil oculis, nihil ullo alio sensu corporis qualibet inpacta molestia sentiebat. uidebat tamen multa uelut in somnis, quae tandem aliquando post dies plurimos quasi euigilans uisa narrauit. ac primum mox ut aperuit oculos, eat aliquis, inquit, ad domum Curmae fabri ferrarii et uideat, quid ibi agatur. quo cum itum esset, inuentus est mortuus [645] eo momento, quo iste fuerat sensibus redditus et paene a morte reuixerat. tunc intentis, qui aderant, illum exhiberi iussum esse, quando ipse dimissus est. indicauit seque illic unde redierat dixit audisse, quod non Curma curialis, sed Curma faber ferrarius ad loca illa mortuorum praeceptus fuisset adduci. in illis ergo uisis, tamquam somniis suis, inter eos defunctos, quos uidebat pro meritorum diuersitate tractari, agnouit etiam nonnullos, quos nouerat uiuos. ipsos autem uere forsitan credidissem, si non inter illa quasi somnia sua uidisset etiam quosdam, qui nunc usque adhuc uiuunt, clericos uidelicet aliquos regionis suae, a quorum ibi presbytero audiuit, ut apud Hipponem baptizaretur a me, quod et factum esse dicebat. uiderat itaque in illa uisione presbyterum, clericos, me ipsum, nondum scilicet mortuos, in qua postea uidit et mortuos. cur non etiam illos sicut nos uidisse credatur, utrosque scilicet absentes atque nescientes, ac per hoc non ipsos, sed similitudines eorum, sicut etiam locorum? Nam et fundum uidit, ubi erat ille cum clericis presbyter, et Hipponem, ubi a me quasi baptizatus est: in quibus locis profecto non erat, quando illic sibi esse uidebatur. nam quid ibi [646] ageretur eo tempore, nesciebat: quod procul dubio sciret, si uere ibi esset. uisa sunt igitur ista, quae non praesentantur in ipsis rebus, ut sunt, sed in quibusdam rerum imaginibus adumbrantur. denique post multa, quae uidit, etiam in paradisum se introductum esse narrauit dictumque sibi esse, cum inde dimitteretur rediturus ad suos: uade, baptizare, si uis esse in isto loco beatorum. deinde, ut a me baptizaretur, admonitus iam factum esse respondit. cui rursus ille, qui cum eo loquebatur, uade, inquit, uere baptizare; nam illud in uisione uidisti. post ista conualuit, perrexit Hipponem. pascha iam propinquabat. dedit nomen inter alios conpetentes, pariter cum plurimis incognitus nobis; nec illam mihi uisionem nec cuiquam nostrorum indicare curauit. baptizatus est, peractis diebus sanctis remeauit ad propria. biennio uel amplius transacto ego haec cuncta cognoui: primo per quendam is meum eiusque amicum in conuiuio meo, cum quaedam talia loqueremur; deinde institi ac feci, ut haec mihi praesens ipse narraret adtestantibus honestis ciuibus suis et de mirabilis eius aegritudine, ut iacuerit paene mortuus per dies plurimos, et de illo alio Curma fabro ferrario, quod commemoraui superius, et de his omnibus, quae cum mihi diceret, iam [647] et se tunc ab illo audisse recolebant atque firmabant. quamobrem sicut uidit baptismum suum et me ipsum et Hipponem et basilicam et baptisterium non in rebus ipsis, sed in quibusdam similitudinibus rerum, ita et alios quosdam uiuos eisdem nescientibus uiuis.

XIII. Cur non ergo ita et illos mortuos eisdem nescientibus mortuis? 16. Cur non istas operationes angelicas credimus per dispensationem prouidentiae dei bene utentis et bonis et malis secundum inscrutabilem altitudinem iudiciorum suorum? Siue instruantur hinc mentes mortalium siue fallantur siue consolentur siue terreantur, sicut unicuique uel praebenda est misericordia uel inroganda uindicta ab illo, cui misericordiam et iudicium non inaniter cantat ecclesia. ut uolet accipiat quisque quod dicam. si rebus uiuentium interessent animae mortuorum et ipsae nos, quando eas uidemus, adloquerentur in somnis, ut de aliis taceam, me ipsum pia mater nulla nocte desereret, quae terra marique secuta est, ut mecum uiueret. absit enim, ut facta sit uita feliciore crudelis usque adeo ut, quando aliquid angit cor meum, nec tristem filium consoletur, quem dilexit unice, quem numquam uoluit maestum uidere. sed profecto quod sacer psalmus personat, uerum [648] est: quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem adsumpsit me. si ergo dereliquerunt nos parentes nostri, quomodo nostris curis et rebus intersunt? si autem parentes non intersunt, qui sunt alii mortuorum, qui nouerint, quid agamus quidue patiamur? Esaias propheta dicit: tu es enim pater noster, quia Abraham nesciuit nos, et Israhel non cognouit nos. si tanti patriarchae, quid erga populum ex eis procreatum ageretur, ignorauerunt, quibus deo credentibus populus ipse de illorum stirpe promissus est, quomodo mortui uiuorum rebus atque actibus cognoscendis adiuuandisque miscentur? quomodo dicimus esse eis consultum, qui obierunt, antequam uenirent mala, quae illorum obitum consecuta sunt, si et post mortem sentiunt quaecumque in uitae humanae calamitate contingunt? an forte nos errando ista dicimus et hos putamus quietos, quos inquieta uiuorum uita sollicitat? quid est ergo, quod piissimo regi Iosiae pro magno beneficio promisit deus, quod esset ante moriturus, ne uideret mala, quae uentura illi loco et populo minabatur? quae dei uerba ista sunt, haec dicit dominus deus Israhel: uerba mea, quae audisti et ueritus es a facie mea, cum audisti, quae locutus sum de loco isto et qui commorantur in eo, ut deseratur et in maledicto sit, et conscidisti [649] uestimenta tua, et fleuisti in conspectu meo, et ego audiui, dixit dominus sabaoth. non sic, ecce ego adponam te ad patres tuos, et adponeris cum pace; et non uidebunt oculi tui omnia mala, quae ego induco in locum hunc et qui commorantur in eo. territus iste dei comminationibus fleuerat et sua uestimenta consciderat; et fit omnium malorum futurorum de properatura morte securus, quod ita requieturus esset in pace, ut illa omnia non uideret. ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non uident quaecumque aguntur aut eueniunt in ista uita hominum. quomodo ergo uident tumulos suos aut corpora sua, utrum abiecta iaceant, an sepulta? quomodo intersunt miseriae uiuorum, cum uel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt, uel in pace requiescant, sicut huic Iosiae promissum est, ubi mala ulla nec patiendo nec conpatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis, quae patiendo et conpatiendo, cum hic uiuerent, sustinebant?

XIIII. 17. Dixerit aliquis: si nulla est mortuis cura de uiuis, quomodo ille diues, qui apud inferos torquebatur, rogabat Abraham patrem, ut mittat Lazarum ad quinque fraters suos nondum mortuos et agat cum eis, ne ueniant et ipsi in eundem tormentorum locum? sed numquid quia hoc ille diues [650] dixit, ideo quid fratres agerent uel quid paterentur illo tempore sciuit? ita illi fuit cura de uiuis, quamuis quid agerent omnino nesciret, quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamuis quid agant utique nesciamus. nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis deo supplicaremus. denique Abraham nec Lazarum misit et Moysen ac prophetas hic eos habere respondit, quos audire deberent, ut ad illa supplicia non uenirent. ubi rursus occurrit, quomodo quid hic ageretur Abraham pater ipse nesciebat, ubi sciebat esse Moysen et prophetas, id est libros eorum, quibus homines oboediendo tormenta inferna euitarent, ubi denique nouerat diuitem illum in deliciis, pauperem uero Lazarum in laboribus doloribusque uixisse. nam et hoc illi ait: memento, fili, quia percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala. Sciebat ergo haec, quae utique apud uiuos, non apud mortuos gesta fuerant. uerum non cum agerentur in uiuis, sed eis mortuis potuit Lazaro indicante cognoscere, ne falsum sit, quod ait propheta: Abraham nesciuit nos.

XV. 18. Proinde fatendum est nescire quidem mortuos quid hic agatur, sed dum hic agitur, postea uero audire ab eis, qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare, qui sinuntur etiam ista meminisse. [651] et quae illos, quibus haec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis, qui rebus, quae aguntur hic, praesto sunt,- audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat, cui cuncta subiecta sunt. nisi enim essent angeli, qui possent interesse et uiuorum et mortuorum locis, non dixisset dominus Iesus: contigit autem mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae. nunc ergo hic, nunc ibi esse potuerunt, qui hinc illuc quem deus uoluit abstulerunt. possunt etiam spiritus mortuorum aliqua, quae hic aguntur, quae necessarium est eos nosse et quos necessarium est ea nosse, non solum praesentia uel praeterita, uerum etiam futura spiritu dei reuelante cognoscere, sicut non omnes homines, sed prophetae, dum hic uiuerent, cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse reuelanda dei prouidentia iudicabat. mitti quoque ad uiuos aliquos ex mortuis, sicut e contrario Paulus ex uiuis in paradisum raptus est, diuina scriptura testatur. nam Samuhel propheta defunctus uiuo regi Sauli etiam futura praedixit: quamuis nonnulli non ipsum fuisse, qui potuisset magicis artibus euocari, sed aliquem spiritum tam malis operibus [652] congruentem illius existiment similitudinem figurasse: cum liber Ecclesiasticus, quem Iesus filius Sirach scripsisse traditur et propter eloquii nonnullam similitudinem Salomonis pronuntiatur, contineat in laude patrum, quod Samuhel etiam mortuus prophetauerit. sed si et huic libro ex Hebraeorum quia in eo non est canone contradicitur, quid de Moyse dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus et in euangelio cum Helia, qui mortuus non est; legitur adparuisse uiuentibus?

XVI. 19. Hinc et illa soluitur quaestio, quomodo martyres ipsis beneficiis, quae dantur orantibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui, quid agant uiui. non enim solis beneficiorum effectibus, uerum ipsis etiam hominum aspectibus confessorem adparuisse Felicem, cuius inquilinatum pie diligis, cum a barbaris Nola obpugnaretur, audiuimus non incertis rumoribas, sed testibus certis. ueram ista diuinitus exhibentur longe aliter, quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus adtributus. non enim quia in [653] uinum aqua, cum uoluit dominus, repente conuersa est, ideo non debemus, quid aqua ualeat in elementorum ordine proprio, ab istius diuini operis raritate uel potius singularitate discernere; nec quoniam Lazarus resurrexit, ideo mortuus omnis, quando uult, surgit aut eo modo exanimis a uiuente quomodo a uigilante dormiens excitatur. alii sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa uirtutum; alia sunt, quae naturaliter, alia, quae mirabiliter fiunt, quamuis et naturae deus adsit, ut sit, et miraculis natura non desit. non igitur io ideo putandum est uiuorum rebus quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis uel adiuuandis martyres adsunt, sed ideo potius intellegendum est, quod per diuinam potentiam martyres uiuorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam uiuorum rebus interesse non possunt.

20. Quamquam ista quaestio uires intellegentiae meae uincit, quemadmodum opitulentur martyres his, quos per eos certum est adiuuari: utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diuersis locis et tanta inter se longinquitate discretis, siue ubi sunt eorum memoriae siue praeter suas memorias, ubicumque adesse sentiuntur, an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conuersatione remotis et tamen [654] generaliter orantibus pro indigentia supplicantum— sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur nec ubi sint uel quid agant scimus — deus omnipotens, qui est ubique praesens nec concretus nobis nec remotus a nobis, exaudiens martyrnm preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solacia, quibus in huius uitae miseria iudicat esse praebenda, et suorum martyrum merita ubi uult, quando uult, quomodo uult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc nouit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cuius illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet. res est haec altior, quam ut a me possit adtingi, et abstrusior, quam ut a me ualeat perscrutari. et ideo quid horum ‘ duorum sit, an uero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo. mallem ab scientibus ista perquirere. neque enim nemo est, qui haec sciat, non qui sibi scire uideatur et nesciat. dona enim dei sunt his alia et illis alia largientis secundum apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem spiritus [655] ad utilitatem. alii quidem, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eundem spiritum; alteri autem fides in eodem spiritu; alii donatio curationum in uno spiritu; alii operationes uirtutum; alii prophetia; alii diiudicatio spirituum; alii genera linguarum; alii interpretatio sermonum: omnia autem haec operator unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout uult. horum omnium spiritalium donorum, quae commemorauit apostolus, cuicumque data est diiudicatio spirituum, ipse scit ista sicut scienda sunt.

XVII. 21. Talem fuisse credendum est illum Iohannem monachum, quem de belli ciuilis euentu maior Theodosius consuluit imperator: habebat quippe etiam prophetiam. neque enim singulos singula munerum istorum, sed etiam plura unum habere posse non ambigo. Iohannes ergo iste cuidam mulieri religiosissimae inpatienter eum uidere cupienti atque ut hoc inpetraret per maritum suum uehementer instanti, cum ille nollet, quoniam id numquam permiserat feminis, uade, inquit, dic uxori tuae, uidebit me nocte proxima, sed in somnis. et factum est: monuitque illam quidquid fidelem coniugatam moneri oportebat. quae cum euigilasset, talem se uidisse hominem dei uiro suo, qualem ille eum nouerat, et quid ab illo audierit, indicauit. qui hoc ab eis conperit, retulit [656] mihi, uir grauis et nobilis et dignissimus credi. sed si illum sanctum monachum ipse uidissem, quia, sicut fertur, patientissime interrogabatur et sapientissime respondebat, quaesissem ab eo, quod ad istam pertinet quaestionem, utrum ipse ad illam feminam uenisset in somnis, id est spiritus eius in effigie corporis sui, sicut nos ipsos in effigie nostri corporis somniamus, an ipso aliud agente uel, si dormiebat, aliud somniante siue per angelum siue quocumque alio modo in mulieris somnio talis facta sit uisio, atque id futurum, ut ipse promitteret, prophetiae spiritu reuelante praesciuerit. si enim ipse interfuit somnianti, mirabili gratia utique id potuit, non natura, et dei munere, non propria facultate; si autem ipso aliud agente, siue dormiente et uisis aliis occupato, cum mulier uidit in somnis, profecto tale aliquid factum est, quale illud est, quod in apostolorum Actibus legimus, ubi dominus Iesus loquitur Ananiae de Saulo et indicat ei, quod Saulus uidit ad se uenientem Ananiam, cum hoc Ananias ipse nesciret. quodlibet horum mihi responderet ille homo dei, et de martyribus ab illo pergerem quaerere, utrum ipsi adsint in somnis uel quocumque alio modo uidentibus eos in qua figura uoluerint, et maxime quando ab eis se [657] torqueri daemones in hominibus confitentur et rogant eos, ut pareant sibi, an ista fiant dei nutu per angelicas potestates in honorem commendationemque sanctorum ad utilitatem hominum illis in summa quiete positis et ad alia longe meliora uisa uacantibus seorsum a nobis orantibusque pro nobis; nam Mediolani apud sanctos Protasium et Geruasium martyres expresso nomine sicut defunctorum, quos eodem modo commemorabant, adhuc uiuum daemones episcopum confitebantur Ambrosium atque ut sibi parceret obsecrabant illo aliud agente atque hoc cum ageretur omnino nesciente; an uero aliquando per ipsam praesentiam martyrum fiant ista, aliquando per angelorum; et utrum possint uel quibus signis possint a nobis duo ista discerni, an ea sentire ac diiudicare non ualeat, nisi qui habeat illud donum per dei spiritum diuidentem propria unicuique prout uult: dissereret mihi, ut arbitror, ille Iohannes haec omnia, sicut uellem, ut aut eo docente discerem et ea quae audirem uera et certa esse cognoscerem, aut ego crederem quae nescirem illo dicente quae sciret. quodsi mihi forsitan de sancta scriptura responderet ac diceret: altiora te ne quaesieris, et fortiora [658] te ne scrutatus fueris, sed quae tibi praecepit dominus, illa cogita semper, id etiam gratanter acciperem. non enim paruus est fructus, si aliqua obscura et incerta, quae conprehendere non ualemus, clarum saltem certumque sit nobis non esse quaerenda, et quod unusquisque uult discere putans prodesse si sciat, discat non obesse, si nesciat.

XVIII. 22. Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire, nisi quod pro eis siue altaris siue orationum siue elemosynarum sacrificiis sollemniter supplicamus, quamuis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed eis tantum quibus dum uiuunt conparatur, ut prosint. sed quia non discernimus, qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint et debeant peruenire. Melius enim supererunt ista eis, quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt, quibus prosunt. diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quo pro illo fiat similiter a suis. corpori autem humando quidquid inpenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet. unde oportet ut quam potest pro carne proximi curam gerat, [659] cum ille inde recesserit qui gerebat. et si haec faciunt, qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitate mansuro inpensum eius modi officium sit etiam quodam modo eiusdem fidei testimonium! quod uero quisque apud memorias martyrum sepelitur, hoc tantum mihi uidetur prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patrocinio affectus pro illo supplicationis augeatur.

23. Habes ad ea, quae a me putasti esse quaerenda, qualem reddere potui responsionem meam: quae si ultra quam sat est prolixa est, da ueniam; id enim factum est amore diutius loquendi tecum. hunc ergo librum quemadmodum acceperit uenerabilis dilectio tua, rescriptis tuis nouerim, quem tibi perlator eius faciet sine dubio gratiorem, frater scilicet et conpresbyter noster Candidianus, quem per tuas litteras cognitum toto corde suscepi inuitusque dimisi. Multum enim nos in caritate Christi sua praesentia consolatus est et, quod fatendum est, eius tibi parui instantia. nam cor meum tanta distendunt, ut, nisi ipso assidue commonente me non sineret obliuisci, profecto interrogationi tuae mea responsio defuisset.

{FINIT}

Last updated: 2-3-2011

No Responses yet